Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 1
1 | quid faciat laetas segetes fertiles, fecundas, id est quae res terras pingues efficiat; nam segetem modo pro terra posuit: sic alibi "horrescit strictis seges ensibus". |
2 | pingues autem efficit terras, ut paulo post dicturus est, cinis, intermissio arandi, incensio stipularum, stercoratio. |
3 | unde etiam 'laetas' ait; nam fimus, qui per agros iacitur, vulgo laetamen vocatur. |
4 | sane 'quid faciat' non interrogat, sed pollicetur. |
5 | quo sidere terram quo tempore, ex sideribus enim tempora colliguntur. |
6 | et sciendum quattuor primis versibus textum sequentium quattuor librorum per ordinem contineri. |
7 | sane sidus proprie est quod in se plures continet stellas, sed a poetis confuse ponitur. |