monumenta.ch > Servius > PROLOGUS
>>> Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 1

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, PROLOGUS

1 Vergilius in operibus suis diversos secutus est poetas: Homerum in Aeneide, quem licet longo intervallo, secutus est tamen; Theocritum in bucolicis, a quo non longe abest; Hesiodum in his libris, quem penitus reliquit.
2 hic autem Hesiodus fuit de Ascra insula.
3 qui scripsit ad fratrem suum Persen librum, quem appellavit ἔργα καὶ ἡμέρας , id est opera et dies.
4 hic autem liber continet, quemadmodum agri et quibus temporibus sint colendi.
5 cuius titulum transferre noluit, sicut bucolicorum transtulit, sicuti Aeneidem appellavit ad imitationem Odyssiae: tamen eum per periphrasin primo exprimit versu, dicens: indicabo, quo opere et quibus temporibus ager colendus sit.
6 ingenti autem egit arte, ut potentiam nobis sui indicaret ingenii coartando lata et angustiora dilatando.
7 nam cum Homeri et Theocriti in brevitatem scripta collegerit, unum Hesiodi librum divisit in quattuor.
8 quod ratione non caret.
9 nam omnis terra, ut etiam Varro docet, quadrifariam dividitur: aut enim arvus est ager, id est sationalis; aut consitus, id est aptus arboribus; aut pascuus, qui herbis tantum et animalibus vacat; aut floreus, in quo sunt horti apibus congruentes et floribus.
10 male autem quidam georgicorum duos tantum esse adserunt libros, dicentes georgiam esse γῆς ἔργον , id est terrae operam, quam primi duo continent libri - nescientes tertium et quartum, licet georgiam non habeant, tamen ad utilitatem rusticam pertinere; nam et pecora et apes habere studii est rustici.
11 licet possimus agriculturam etiam in his duobus sequentibus invenire: nam et farrago sine cultura non nascitur, et in hortis colendis non minorem circa terras constat inpendi laborem.
12 et hi libri didascalici sunt, unde necesse est, ut ad aliquem scribantur; nam praeceptum et doctoris et discipuli personam requirit: unde ad Maecenatem scribit sicut Hesiodus ad Persen, Lucretius ad Memmium.
13 sane agriculturae huius praecepta non ad omnes pertinent terras, sed ad solum situm Italiae, et praecipue Venetiae, teste ipso Vergilio, qui ait "tibi res antiquae laudis et artis ingredior", cum de Italia diceret.
Servius HOME

bav1646.44 bnf7962.82 med221.40

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik