monumenta.ch > Servius > 77
Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 10, Ad v. 76 <<<    

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 10, Ad v. 77

1 ite domum saturae v. h. i. c. verecunde se capellarum dicit esse pastorem, id est vilissimorum animalium: nam bucolica scribens, debuit se dicere boum esse pastorem; sed vitans arrogantiam, ultimum se voluit esse, non principem in scribendis bucolicis: quamvis alii dicant, ideo eum etiam capellarum se memorasse pa storem, quod apud nonnullos de capris propter abundantiam lactis vel fetuum maior fructus putetur, ut ipse ait "densior hinc suboles, hinc largi copia lactis", et item "quo minor est illis curae mortalis egestas".
Servius HOME

bav1646.44 med221.40