monumenta.ch > Servius > 74
   

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 10, Ad v. 74

1 quantum vere novo viridis se subicit alnus 'vere novo' vel generaliter, vel sibi novo.
2 'viridis' autem pro tenera.
3 et hoc dicit: amo, inquit, Gallum, sed latenter, sicut arbores crescunt - nam comparatio ista hoc significat - , scilicet propter Caesarem.
4 'sub icit' vero vel sursum iacit, vel subter iacit.
Servius HOME

bav1646.44 med221.40