1 | omnia vincit amor et nos cedamus amori cuivis enim facilius quam Amori repugnatur, quod eleganter Plautus explicuit "qui amans egens ingressus est princeps in Amoris viam, superavit aerumnis in suis aerumnas Herculis: nam cum leone, cum excetra, cum apro Aetolico, cum avibus Stymphalicis, cum Antaeo me deluctari malueram, quam cum Amore". |