Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 10, Ad v. 50
1 | ibo et chalcidico quae sunt m. c. v. c. p. s. m. a. Euboea insula est, in qua est Chalcis civitas, de qua fuit Euphorion, quem transtulit Gallus. |
2 | et hoc dicit: ibo et Theocritio stilo canam carmina Euphorionis. |
3 | alii dicunt ideo magis per Chalcidem Theocritum significari, quod de Chalcide profecti sint qui Naxum in Sicilia condiderunt. |
4 | alii volunt ipsum Theocritum de Sicilia ad Chal cidem postea migrasse. |
5 | circa hanc Chalcidem ille euripus est, qui septies in uno die aestu maris fluit ac refluit. |
6 | sinus ipse, in quo supra dicta loca constituta sunt, Salganeus dicitur. |