monumenta.ch > Servius > 31
   

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 10, Ad v. 31

1 tristis at ille alii 'tamen' superioribus iungunt; sed melius ut sic legamus 'tamen cantabitis', ut sit sensus: licet ego duro amore consumar, tamen erit solacium, quia meus amor erit vestra cantilena quandoque.
2 videtur enim neque obiurgationes neque conso lationes recipere obstinate moriturus; nihil enim ad dicta ab eis re spondit.
3 arcades pastores.
4 et allegoricos ostendit Vergilius, quantum ei praestet amorem eius canendo.
Servius HOME

bav1646.43 med221.40