1 | uvidus h. v. d. g. m. 'uvidus' pinguis. |
2 | et 'umidum' est quod extrinsecus habet aliquid umoris, 'uvidum' vero quod intrinsecus, unde et 'uvae' dictae sunt: quod tamen plerumque confundunt poetae. |
3 | 'hiberna' autem 'de glande' de collectione glandis, quia per hiemem colligitur. |