monumenta.ch > Servius > 18
Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 10, Ad v. 17 <<<     >>> Ad v. 19

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 10, Ad v. 18

1 adonis 'a' habet accentum, quia graecum est nomen; tamen etiam latine sic dicimus: nam 'Adon' nusquam lectum est.
2 et est de hoc fabula talis: in Cypro insula regnavit Cinyras, habens filiam Myrrham nomine.
3 quae Solis ira in amores incidit patris, cum quo etiam ministerio nutricis concubuit: namque nutrix Myrrhae dixit Ci nyrae, esse quandam puellam, quae eius amore flagraret et concubitum nocte in tenebris propter verecundiam expeteret virginalem.
4 hoc Cinyras, incitatus libidine, pollicitus est.
5 cupiens deinde videre vultus puellae, lumen iussit inferri visamque filiam persequi cum gladio coepit, ut interficeret.
6 quae gravida de patre confugit in silvas ibique mutata est in arborem nominis sui.
7 sed infantem conceptum etiam in cortice re tinuit et postmodum dente apri excisum emisit in lucem.
8 qui a nym phis eductus, Adonis cognominatus est.
9 quem quia Venus adamavit, Mars in aprum transfiguratus occidit.
10 quem multi miseratione Veneris in rosam conversum dicunt.
11 est etiam alter ordo huius fabulae: ex Aegypto †Epiuotasterius et Yon fratres ad insulam Cyprum profecti sunt atque ibi sortiti uxores.
12 ex quorum genere Celes procreatus est, qui habuit Erinomam filiam.
13 haec cum esset nimiae castitatis et hoc a Minerva et Diana diligeretur, Veneri esse coepit invisa.
14 quae cum puellae castitati insidiaretur, in amorem eius inpulit Iovem.
15 quem dolum postquam Iuno animadvertit, ut fraudem fraude superaret, petit a Venere, ut in amorem puellae Adonem inflammaret.
16 quem postea quam nulla fraude sollicitare in eius amorem potuit, obiectis quibusdam nebulis, ipsum Adonem in penetrale virginis perduxit.
17 ita pudicitia puella per vim et fraudem caruit.
18 sed hanc Diana miserata circa Cis seum fluvium in pavonem mutavit.
19 Adonis vero ubi cognovit se ama tam Iovis vitiasse, metuens profugit in montis Casii silvas ibique in mixtus agrestibus versabatur.
20 quem dolo Mercurii monte deductum cum aper, quem fabulae Martem loquuntur, vehementer urgeret et ab Adone vinceretur, repente fulmen Iuppiter iecit et Adonem morti dedit: sed cum Venus illusum sibi et mortem amati Adonis saepe quereretur, Mercurius miseratus imaginem Adonis, ut vivere crederetur, ad suos reduci fecit; Iuno autem a Iove petiit, ut Adonis in lucis patriis aevum degeret.
21 tum Diana puellae Erinomae formam pristinam red didit, quae tamen ex Adone Taleum filium procreavit et cum viro permansit.
Servius HOME

bav1646.43 med221.39