1 | stant et oves circum scilicet circa Gallum, eius amorem stupentes. |
2 | sensus autem est: sicut oves, o Galle, circa te stare non paenitet, ita nec te illarum paeniteat; nam etiam Adonis quondam ovium extitit pastor. |
3 | et quod ait 'nostri', miscuit suam personam, ut frequenter facere consuevit: nam erat integrum 'tui nec paenitet illas'. |
4 | alii 'paenitet' pudet accipiunt. |