monumenta.ch > Servius > 9
Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 10, Ad v. 8 <<<     >>> Ad v. 10

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 10, Ad v. 9

1 quae nemora hinc carmen videtur incipere.
2 et est quaedam Theocriti ecloga, in qua suos amores deflere Daphnis inducitur: vel ut alii, quidam pastor Daphnin amore mortuum deflet.
3 huius omnem ordinem ad hanc eclogam transtulit.
4 saltus habuere puellae n. naidas nymphas simpliciter accipiamus: nam si proprie loqueretur, oreades diceret; naides enim fontium, oreades montium nymphae sunt.
5 sane quia diximus easdem esse nymphas, quas etiam musas, videtur hoc dicere, quia, si cum ipso fuissent musae, id est si dedisset operam scribendis carminibus, non incidisset in tantas amoris angustias: vel cur eum amantem musae deseruerint, cum propter ingenium earum esset antistes.
Servius HOME

bav1646.42 med221.39