Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 10, Ad v. 1
1 | extremum hunc arethusa m. c. l. Gallus, ante omnes primus Aegypti praefectus, fuit poeta eximius; nam et Euphorionem, ut supra diximus, transtulit in latinum sermonem, et amorum suorum de Cytheride scripsit libros quattuor. |
2 | hic primo in amicitiis Augusti Caesaris fuit: postea cum venisset in suspicionem, quod contra eum coniuraret, occisus est. |
3 | fuit autem amicus Vergilii adeo, ut quartus georgicorum a medio usque ad finem eius laudes teneret: quas postea iubente Augusto in Aristaei fabulam commutavit. |
4 | hic autem Gallus amavit Cytheridem meretricem, libertam Volumnii, quae, eo spreto, Antonium euntem ad Gallias est secuta: propter quod dolorem Galli nunc videtur consolari Vergilius. |
5 | nec nos debet movere quod, cum mutaverit partem quarti georgicorum, hanc eclogam sic reliquit: nam licet consoletur in ea Gallum, tamen altius intuenti vituperatio est; nam et in Gallo inpatientia turpis amoris ostenditur, et aperte hic Antonius carpitur, inimicus Augusti, quem contra Romanum morem Cytheris est in castra comitata. |
6 | 'extremum laborem' non quod mihi laboriosum est - nam scribere apud poetas ludus est, ut "et ipsum ludere quae vellem" - , sed rem tibi laboriosam, scilicet ut nympha, virginitate gaudens, praestes de amoribus cantilenam. |
7 | unde et rogat, dicens 'concede', et verecunde 'pauca' postulat et eam adiurat etiam 'sic tibi cum fluctus subterlabere Sicanos'. |
8 | per Arethusam autem musam Siculam, id est bucolicum Theocritium invocat carmen. |
9 | sane 'Arethusa' secundum latinitatem in paenultima habet accentum, secundum rationem graecam in tertia a fine, sicut Creusa et Κρέουσα. |