Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 9, Ad v. 39
1 | huc ades o galatea Theocriti versus sunt, quibus inducit cyclopem usum, cum in scopulo sedens amicam suam Galateam de fluctibus invitaret ad terras. |
2 | cyclops enim dicitur nympham amasse Galateam: quae cum Acin quendam pastorem amaret et Polyphemum sperneret, ille iratus Acin necavit. |
3 | qui postea Ga lateae miseratione in fontem mutatus est, qui hodieque †latine Acilius dicitur ab illius nominis derivatione. |
4 | quis est nam ludus i. v. 'ludus' voluptas. |
5 | et ad maiorem terrarum laudem dicit in mari nullam esse voluptatem: nam haec est plena laus, quae etiam contrariarum rerum continet vituperationem. |