Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 9, Ad v. 35
1 | vario videor Varius poeta fuit: de hoc Horatius "Varius ducit molle atque facetum", item "scriberis Vario fortis et hostium victor": nam Varus dux fuit, cui supra blanditur, qui nulla carmina scripsit. |
2 | nonnulli sane Alfenum Varum volunt, qui licet iuris consultus et successor Servii Sulpicii esset, etiam carmina aliqua composuisse dicitur; sed hoc teste Horatio falsum est, qui Va rium poetam laudat. |
3 | cinna digna etiam Cinna poeta optimus fuit, qui scripsit Smyrnam: quem libellum decem annis elimavit. |
4 | quibus tamen poetis negat suum ingenium comparandum. |