monumenta.ch > Servius > 28
Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 9, Ad v. 27 <<<    

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 9, Ad v. 28

1 mantva vae miserae nimium v. c. bene ingemit Mantuanorum infelicitatem, quibus sola obfuit vicinitas Cremonensium - nam Cassii, Bruti et Antonii copias Cremonenses susceperant - : quos etiam ipsos mire excusat, dicens 'miserae Cremonae', quae etiam si vellet, minime tamen tantis copiis posset resistere.
2 'nimium' autem 'vicina', id est usque ad periculum: nam ortis bellis civilibus inter Antonium et Augustum, Augustus victor Cremonensium agros, quia pro Antonio senserant, dedit militibus suis: qui cum non suffecissent, his addidit agros Mantuanos, sublatos non propter civium culpam, sed propter vicinitatem.
Servius HOME

bav1646.40 med221.38