monumenta.ch > Servius > 18
Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 9, Ad v. 17 <<<     >>> Ad v. 19

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 9, Ad v. 18

1 paene simul tecum solacia r. m. cum suis enim solaciis perit poeta, qui necdum editis carminibus moritur.
2 Vergilius autem illo tempore nondum aliquid scripserat.
3 et dicendo 'solacia' latenter tempora carpit Augusti, quibus carmina non oblectamento fuerunt, sed solacio, quod infelicium esse consuevit.
4 vel 'tua solacia' tua carmina, quibus consolamur.
Servius HOME

bav1646.40 med221.37