Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 9, Ad v. 15
1 | ante sinistra cava monvisset ab i. c. 'ante sinistra' indivise legendum. |
2 | et dicendo 'monuisset' oscinem fuisse demonstrat. |
3 | sane hoc ad auguralem pertinet disciplinam: augures enim designant spatia lituo et eis dant nomina, ut prima pars dicatur antica, posterior postica, item dextra et sinistra. |
4 | modo ergo cornicem de nulla harum parte venisse dicit, sed ab antica ad sinistram partem volasse et in cava ilice consedisse: quae res agrorum damnum significabat. |
5 | ilex enim glandifera arbor est, quae quoniam vitiosa est, vitium possessionis ostendit fore per milites, clamore gaudentes et litibus, sicut cornix est: nam haec avis et clamore laetatur et alias frequenter invadit. |
6 | hoc ergo nunc dicit, augurio se esse admonitum, ut abstineret ab occursu litigiosi militis, qui retenturus fuerat possessionem. |