monumenta.ch > Servius > 13
    >>> Ad v. 14

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 9, Ad v. 13

1 chaonias dicunt aqvila v. c. minora enim auguria maioribus cedunt nec ullarum sunt virium, licet priora sint.
2 'Chaonias' autem Epiroticas: nam in Epiro dicitur nemus fuisse, in quo responsa dabant columbae: quod ideo fingitur, quia lingua Thessala peliades et columbae et vaticinatrices vocantur.
3 Herodotus hanc co lumbam de Aegypto venisse ait.
Servius HOME

bav1646.40 med221.37