monumenta.ch > Servius > 11
Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 9, Ad v. 10 <<<    

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 9, Ad v. 11

1 audieras et fama fuit benevolentiam quidem Augusti etiam fama vulgavit; sed eam belli Actiaci necessitas inpedivit.
2 sed carmina t. n. v. l. t. i. m. hoc etiam Cicero ait in Miloniana "silent enim leges inter arma".
3 sensus tamen est: sed videlicet hoc tempore, id est in hoc bello, poemata nostra non valde ad mittuntur.
4 'carmina' autem nonnulli quibus sibi Pollionem intercesso rem apud Augustum conciliaverat, accipiunt: quo fugato, rursus de praediis suis fuerat Vergilius expulsus.
Servius HOME

bav1646.39 med221.37

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik