1 | omnia quae supra dixit. |
2 | intellegamus autem, aut Vergilii tantum agrum, aut totius Mantuae esse descriptum, quod alii dicunt Vergilium ostendere voluisse, quod Mantuanis per iniquitatem Alfeni Vari, qui agros divisit, praeter palustria nihil relictum sit, sicut ex oratione Cornelii in Alfenum ostenditur "cum iussus tria milia pas sus a muro in diversa relinquere, vix octingentos passus aquae, quae circumdata est, admetireris, reliquisti". |
3 | omnia carminibus v. s. m. id est vestrum Vergilium, cuius causa agri Mantuanis redditi sunt. |