Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 9, Ad v. 7
1 | subducere c. i. ex alto in campos dissolvi. |
2 | alii 'sursum ducere' intellegunt. |
3 | alii medium clivum accipiunt, ex quo superior pars subducitur in collem surgentem, inferior (in) subiectam planitiem molliter deprimitur. |
4 | usque ad eum autem locum perticam limitarem Octavius Musa porrexerat, limitator ab Augusto datus, id est per quindecim milia passuum agri Mantuani, cum Cremonensis non sufficeret, offensus a Mantuanis, quod pecora eius in agro publico aliquando clausissent. |
5 | alii 'subducere' pro 'desinere' accipiunt: nam permansit dicendo 'demittere iugum', quasi hoc colles faciant, quod illis accidit per naturam. |
6 | alii agrum suum volunt descripsisse Vergilium, ut ostenderet ex utraque parte esse clivosum, ut cum ab una parte ad cacumen ascenderis, ab alia usque ad aquam descendas. |
7 | et quidam tales agros lapidosos dicunt, sicut ipse de suo ait "et tibi magna satis quamvis lapis omnia nudus". |