monumenta.ch > Servius > 50 > 5
    >>> Ad v. 6

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 9, Ad v. 5

1 nunc victi id est voti impotes: nam quo modo 'victores' dicimus voti compotes, qui quod volunt faciunt, sic 'victos' e contrario voti impotes, qui non possunt facere quod volunt.
2 ceterum quomodo victi sunt Mantuani, qui nec bella gesserunt? et 'tristes' ideo, quia dixit 'nunc victi'.
3 fors omnia versat id est instabilis est.
4 et nisi hoc ad personam rusticam redigas, aspere contra Augustum dictum est, cuius felicitatem, sicut omnia, dicit posse mutari.
Servius HOME

bav1646.39 med221.37