1 | vivi peruenimus id est diu vivendo ad ista pervenimus. |
2 | et ostendit, plerumque obesse hominibus vitae longinquitatem, quae interdum causa est miseriarum. |
3 | sensus autem talis est: usque eo nos longa vita perduxit, ut audiremus dicentem 'migrate, haec mea sunt'. |
4 | interpositum sane est 'quod numquam veriti sumus'. |
5 | aduena nostri qui advenerit in nostros agros. |
6 | et aut Clodium aut Arrium significat. |