Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 9, Ad v. 1
1 | quo te moeri pedes? an quo via d. in v. haec ecloga dramatico charactere scripta est: inducuntur enim duo pastores; scaena in agro Mantuano. |
2 | et haec ecloga continuum non habet carmen, sed de diversis locis Theocriti aliqua ad eam contulit. |
3 | sane hoc continet: Vergilius postquam paene occisus est ab Arrio centurione, Romam revertens, mandavit procuratoribus suis ut tuerentur agros suos et ad praesens obsequerentur Arrio. |
4 | modo ergo Moeris, procurator eius, secundum praeceptum patroni portat haedos Mantuam, quos Arrio offerat. |
5 | sequitur alter pastor et eum quo pergat interrogat: ille suas deflet miserias, et hinc iam variae praestatur occasio cantilenae. |
6 | 'quo te Moeri pedes?' subaudis 'ducunt', et est zeugma a posterioribus. |
7 | quidam hunc ordinem tradunt 'quo te Moeri pedes? an in urbem? quo ista via ducit'. |
8 | sane alii ordinem huius eclogae ita exponunt: cum inmunitatem agrorum Vergilius impetrasset, lis est exorta de finibus inter eum et eos, qui in proximo agros acce perant: ex quibus Clodius quidam dixit, se omnem litem amputaturum interfecto Vergilio. |
9 | quem poeta stricto gladio se insequentem fugit in tabernam carbonariam. |
10 | et beneficio institoris ex alia parte emissus, servatus est. |
11 | inducitur ergo Moeris familiaris Vergilii, referens Lycidae periculum suum et Menalcae, quem nunc pro Vergilio debemus accipere. |