monumenta.ch > Servius > 105
    >>> Ad v. 106

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 8, Ad v. 105

1 aspice hoc ab alia dici debet.
2 corripvit tremulis altaria f. hoc uxori Ciceronis dicitur contigisse, cum post peractum sacrificium libare vellet in cinerem: quae flamma eodem anno consulem futurum ostendit eius maritum, sicut Cicero in suo testatur poemate.
3 'altaria' nunc ipsa quae ponuntur.
Servius HOME

bav1646.39 bnf7960.42 med221.36

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik