monumenta.ch > Servius > 75
   

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 8, Ad v. 75

1 effigiem duco sic Dido "effigiemque toro locat, haud ignara futuri".
2 numero deus impare gaudet aut quicumque superorum, iuxta Pythagoreos, qui ternarium nume rum perfectum summo deo adsignant, a quo initium et medium et finis est: aut re vera Hecaten dicit, cuius triplex potestas esse perhibetur, unde est "tria virginis ora Dianae": quamvis omnium prope deorum potestas triplici signo ostendatur, ut Iovis trifidum fulmen, Neptuni tridens, Plutonis canis triceps.
3 Apollo idem Sol, idem Liber.
4 et quod omnia ternario numero continentur, ut parcae, furiae; Hercules etiam trinoctio conceptus; musae ter ternae: aut 'impare' quemadmo dumcumque: nam septem chordae, septem planetae, septem dies nomi nibus deorum, septem stellae in septemtrione, et multa his similia.
5 et impar numerus inmortalis, quia dividi integer non potest; par nume rus mortalis, quia dividi potest: licet Varro dicat Pythagoreos putare, imparem numerum habere finem, parem esse infinitum; ideo medendi causa multarumque rerum impares numeros servari.
6 'impare' autem propter metrum ait: nam 'ab hoc impari' dicimus.
Servius HOME

bav1646.38 bnf7960.42 med221.36