1 | carmina vel caelo p. d. l. 'vel' id est etiam, ut "vel Priamo miseranda manus". |
2 | est autem argumentum a maiore ad minus: si haec possunt facere carmina, cur non etiam facilia impleant? quid enim facilius, quam ut Daphnis ex urbe rus redeat, ut civitatem deserat rusticus? et bene potentiam carminum narrat, quae per ea vel fieri possint, vel facta sint. |