monumenta.ch > Servius > 68
Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 8, Ad v. 67 <<<     >>> Ad v. 69

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 8, Ad v. 68

1 ducite pro 'adducite'.
2 daphnin hunc Daphnin pulcherrimum inter pastores et ephebum et ab omnibus amatum feminis, sicut supra dictum est, multi scriptores adserunt: cuius mentionem Vergilius, peritus antiquitatis, non incassum locis plurimis facit.
3 hunc igitur cum nympha Nomia amaret et ille eam sperneret et Chimaeram potius sequeretur, ab irata nympha amatrice luminibus orbatus est deinde (in) lapidem versus: nam apud Cephaloeditanum oppidum saxum dicitur esse, quod formam hominis ostendat.
4 alii hunc Daphnin Pimpleam amasse dicunt.
5 quam cum a praedonibus raptam Daphnis per totum orbem quaesisset, invenit in Phrygia apud Lityersem regem servientem, qui hac lege in advenas saeviebat, ut cum multas segetes haberet, peregrinos advenientes secum metere faceret victosque iuberet occidi.
6 sed Hercules, miseratus Daphnidis, venit ad regiam et audita condicione certaminis, falcem ad metendum accepit eaque regi ferali sopito metendi carmine caput amputavit.
7 ita Daphnin a periculo liberavit et ei Pimpleam, quam alii Thaliam dicunt, reddidit: quibus dotis nomine aulam quoque regiam condonavit.
Servius HOME

bav1646.38 bnf7960.42 med221.36