1 | coniugis apud Theocritum non coniugis, sed alieni adulescentuli persona subest, sicut supra dictum est. |
2 | sanos sensus qui modo sani sunt, id est non amantes: unde contra amantes insanos vocamus. |
3 | magicis sacris quibus alienantur animi quadam violentia ab his, qui eorum usum habent. |
4 | avertere aut a sanitate: aut 'avertere' ait pro 'advertere', ut sit mutata praepositio: aut certe 'in me convertere'. |