1 | verbenasque verbenae dicuntur virgulta, quae semper virent, iucundi odoris: alii verbenas virgulta religioni apta: alii proprie olivarum ramos; nam ideo et 'pingues' ait, quamvis hoc et de palma et de lauro dici possit: alii rorem marinum dicunt. |
2 | omnia tamen haec a viriditate verbenae appellantur. |
3 | adole incende. |
4 | sed κατ' εὐφη MISMON dicitur: nam 'adole' est auge. |
5 | pingues florentes, virentes. |