1 | dicite pierides bene animos erigit auditorum dicendo: superiora utcumque dicta sunt, sequentia non nisi a numinibus poterunt explanari. |
2 | sane ita debemus accipere, pastores hos referre quod aliquando in Arcadia audierunt: unde et superius ait 'incipe Maenalios mecum mea tibia versus'. |
3 | non omnia possumus omnes sic Cicero "unum sustinere vix pauci possunt utrumque nemo". |