Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 8, Ad v. 55
1 | ululae aves, ἀπὸ τοῦ ὀλολύζειν, id est a fletu, nominatae, quas vulgo ulucos vocant. |
2 | sit tityrus orpheus vilissimus rusticus Orpheus putetur in silvis, Arion vero inter delphinas. |
3 | hic Arion, Lesbius, citharoedus optimus fuit: qui cum a Periandro, rege Corinthiorum, petisset, ut sibi liceret peragrare alias civitates, permissu eius per multa oppida collectis beneficio cantilenae opibus, Corinthum petere coepit. |
4 | in cuius necem cum nautae et servuli coniurassent, Apollo eum in somnis monuit, citharoedi habitu accepto canens cithara ut vi taret insidias, auxilium ei non defuturum promittens. |
5 | in quem cum coniuratorum manus involasset, petit ab eis Arion, ut sibi cithara ca nere liceret: quod cum ab illis permissum esset, ad eius cantilenam convenere delphines. |
6 | is ubi somnio fidem factam vidit, in mare se praecipitavit, et exceptus ab uno delphine, ad Taenarum, Laconicae promuntorium, pervectus est ibique ad memoriam casuum suorum in templo Apollinis delphini signum insidentem se cum cithara posuit. |
7 | exinde Corinthum petiit et universa narravit. |
8 | in tempore autem hoc etiam navis, in qua navigaverat, cum insidiatoribus supervenit. |
9 | quos cum rex de Arione requisisset et illi eum mortuum mentirentur, pro duci Arionem iussit, (ipsos autem cruci) adfigi. |
10 | sed Apollo tam del phinum quam citharam ob amorem Arionis inter sidera collocavit. |