1 | improbus ille puer c. t. q. m. non est superflua haec verborum iteratio: nam syllogismus est plenus, qui constat ex propositione, assumptione, conclusione. |
2 | ille, improbus ille puer crudelis: tu quoque, mater multi sic distinguunt, quia et intentio loquentis ab initio sic fuit, ut a saevitia Amoris inciperet, in secundo loco accusaret et matrem, ita tamen, ut criminis eius invidiam crude litati Amoris adscriberet, et ideo geminandum ('ille'): 'ille, inprobus ille puer crudelis'. |
3 | et distinguendum ita est 'crudelis tu quoque mater. |
4 | crudelis mater magis, an puer inprobus?' et distingue 'ille, inprobus ille puer crudelis' et subiunge 'tu quoque mater'. |