1 | saevus amor docvit quasi novam artem insinuavit et infudit. |
2 | et bene fabulam omnibus notam per transitum tetigit: quis enim ignorat Medeam, ab Iasone contemptam, suos filios interemisse? utitur autem optima moderatione: nam nec totum Amori imputat, ne defendat parricidam, nec totum matri, ne Amorem eximat culpa; sed et illam quae paruit, et illum qui coegit, incusat. |
3 | alii hoc loco cum Amore matrem Venerem culpari volunt: eam enim crudelem, quia permittat; illum autem inprobum, quia supra modum noceat, ita ut (ad) parricidia quoque sui violentia plures in pulerit. |