Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 8, Ad v. 29
1 | mopse novas incide faces quae solent praeire nubentes puellas. |
2 | corneae sane faces, quae quasi diutissime luceant: quas ra piunt tamquam vitae praesidia; namque his qui sunt potiti diutius fe runtur vixisse. |
3 | sane Varro in aetiis dicit sponsas ideo faces praeire, quod antea non nisi per noctem nubentes ducebantur a sponsis. |
4 | quas etiam ideo limen ait non tangere, ne a sacrilegio inchoarent, si depositurae virginitatem calcent rem Vestae, id est numini castissimo, consecratam. |
5 | idem Varro spargendarum nucum hanc dicit esse rationem, ut Iovis omine matrimonium celebretur, ut nupta matrona sit, sicut Iuno: nam nuces in tutela sunt Iovis, unde et iuglandes vocantur, quasi Iovis glandes. |
6 | nam illud vulgare est, ideo spargi nuces, ut rapientibus pueris fiat strepitus, ne puellae vox virginitatem deponentis possit audiri. |
7 | modo tamen ideo ait 'sparge marite nuces', ut eum culparet infamiae: nam meritorii pueri, id est catamiti, quibus licenter utebantur antiqui, recedentes a turpi servitio nuces spargebant, id est ludum pueritiae, ut significarent se puerilia cuncta iam spernere. |
8 | unde et illud dictum est 'tibi ducitur uxor', id est sub tuo nomine aliis ducitur, ut eam non ipsi, sed aliis servituram esse significet, scilicet eius corruptoribus. |
9 | dicitur etiam ideo a novo marito nuces spargi debere, quod proiectae in terram tripudium solistimum faciant, quod auspicium ad rem or diendam optimum est: vel ideo a pueris aspergendas nuces cum stre pitu et convicio flagitari, ne quid nova nupta audiat adversum, quo dies nuptiarum dirimatur. |
10 | quidam putant, quod haec esca ad incitan dam Venerem faciat. |
11 | sane fabula de nucis origine talis est: Dion rex Laconicae fuit, qui habuit uxorem Amphitheam, Pronactis filiam: quae cum Apollinem summo cultu et reverentia hospitio recepisset, ille re munerari volens circa se hospitium cultum, tribus filiabus eorum, quae Orphe, Lyco et Caroea appellatae sunt, divinationem concessit, adiecto, ne proditrices numinum esse vellent neve quaererent quod esset nefas scire. |
12 | post Liber pater adveniens a Dione vel eius uxore receptus ho spitio est, qui cum amata a se Caroea coitum miscuit. |
13 | sed cum inde aegre Liber profectus esset, cogente amoris inpatientia denuo ad hospites redit, causam praetendens dedicandi fani, quod ei rex voverat. |
14 | sed Lyco et Orphe, intellecto circa sororem Caroeam Liberi amore, eam custodire coeperunt, ne cum Libero ei esset copia coeundi. |
15 | quas cum Liber pater moneret terreretque, ut saltem praecepta Apollinis custo dientes pertinacem diligentiam compescerent, videretque ab his et soro rem acrius custodiri et suum secretum studiosius inquiri, Orphen et Lyco immisso furore ad Taygetum montem raptas in saxa convertit, Caroeam vero, quam amaverat, in eodem monte in arborem sui nomi nis vertit, quae latine nux dicitur: quod postea Diana ita factum La conas docuit. |
16 | unde templum Caryatidi Dianae a Laconibus consecra tum est. |