1 | nascere quia dixerat 'frigida vix caelo noctis decesserat umbra', id est priusquam nox occidit. |
2 | praeque diem veniens a. l. a. ordo est 'nascere, lucifer, praeveniensque age diem clarissimum': sic alibi "ducebatque diem". |
3 | et hoc dicit: nascere, dum queror coniugis Nisae indigno amore deceptus et moriens alloquor divos, quamquam nihil mihi profuerit, quod sum eos saepe testatus: quam rem secundum Epicureos ait, qui dicunt "nec bene promeritis capitur nec tangitur ira". |