monumenta.ch > Servius > 12
Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 8, Ad v. 11 <<<    

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 8, Ad v. 12

1 atque hanc sine tempora c. i. v. h. t. s. l. allegoricos dicit: debet etiam carmen meum florere inter tuos plures triumphos.
2 nam victores imperatores lauro, hedera coronantur poetae.
3 verecunde autem ait 'serpere', hoc est humiliter procedere.
4 alii ideo lauri et hederae simul factam mentionem accipiunt, quoniam Apollo, carminum deus, idem Liber pater putatur.
5 quidam, sicut dictum est, in Pollionem dictum tradunt, qui tunc Illyricum petebat, expugnaturus Salonas et inde ad orientem ad Antonium profecturus.
6 lauro autem triumphantes coronantur, hedera poetae: Pollio et imperator est et poeta.
7 cur tamen triumphantes lauro coronentur, haec ratio est, quoniam apud veteres a laude habuit nomen, nam laudum dicebant: vel (quod) hanc in manu habuit Iuppiter, quando titanas vicit: vel quod ea arbore praefracta milites, Fidenatibus victis, se coronassent sub Romulo: vel quod semper vireat.
8 hedera autem ideo coronantur poetae, quoniam poetas saepe vino plurimo manifestum est uti, sicut et de Ennio ait Horatius et lyrici omnes in suis carminibus loquuntur, et haec herba nimium frigida est et vini calorem temperat: nam ideo et capiti inpo nitur.
9 Varro ait, Liberum patrem propter calorem vini hedera coro natum.
10 idem Varro etiam musas ait hedera coronari.
Servius HOME

bav1646.36 bnf7960.41 med221.34