1 | sola sophocleo tua c. d. c. ac si diceret: quamquam inpar sit ingenium meum laudibus tuis; nam tuae laudes merentur exprimi Sophocleo tantum cothurno. |
2 | Sophocles autem tragoediographus fuit altisonus. |
3 | alii ideo hoc de Pollione dictum volunt, quod et ipse utriusque linguae tragoediarum scriptor fuit. |
4 | cothurnus autem calciamentum tragicum, cuius usum quidam Sophoclem primum scaenae intulisse volunt. |