1 | pastorum musam apud Theocritum est una ecloga, quae appellatur φαρμακεύτρια, in qua inducitur mulier quaedam sacris quibusdam pervertens mentem amatoris, a quo spernebatur: quam Vergilius transtulit ad huius eclogae ultimam partem. |
2 | prima enim eius pars conquestionem solam habet amatoris decepti, quem nubendo alteri antiqua sponsa fefellit. |
3 | 'musam' ergo cantilenam amorum, quos inter se cecinerunt. |