Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 7, Ad v. 61
1 | populus alcidae gratissima quia ea velatus ab inferis rediit: quam Homerus ἀχερωΐδα dicit, ab Acheronte ad superos translatam: qua corona usus, duplici colore foliorum geminos labores (superorum) inferorumque testatus est. |
2 | de hac sane arbore fabula talis est: Leuce, Oceani filia, inter nymphas pulcherrima fuit. |
3 | hanc Pluton adamavit et ad inferos rapuit. |
4 | quae postquam apud eum completo vitae suae tempore mortua est, Pluton tam in amoris, quam in memoriae solacium in Elysiis piorum campis leucen nasci arborem iussit, ex qua, sicut dictum est, Hercules se, revertens ab inferis, coronavit. |