monumenta.ch > Servius > 33
Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 7, Ad v. 32 <<<    

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 7, Ad v. 33

1 sinum lactis sinus genus est vasis: quod cum significamus, 'si' producitur; cum vero gremium significamus, 'si' corripimus.
2 Varro de vita populi Romani "aut lepestam aut galeolam aut sinum dicebant: tria enim (haec similia sunt), pro qui bus nunc acratoforon dicitur": Atta in Megalensibus "nempe ad mensam ubi sermo de sinu solet suboriri".
3 sane notandum, haberi considerationem divinarum personarum.
4 nam ille supra cum veneratione locutus est apud numen severum, contra hic iocatur, quia alloquitur numen, quod iocis gaudere manifestum est.
5 Priapus autem deus Lampsacenus est Hellesponti, qui hortos tuetur.
6 liba placentas.
Servius HOME

bav1646.35 bnf7960.40 med221.33