Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 7, Ad v. 31
1 | si proprium hoc fuerit quod supra petierat, scilicet ut talia carmina faceret qualia Codrus effecerat. |
2 | 'proprium' sane veteres perpetuum, stabile, firmum dicebant: Terentius "ego deorum vitam ea propter sempiternam esse arbitror, quod eorum voluptates propriae sunt", id est firmae et perpetuae; et in Phormione "curavi propria ut potiretur"; et ipse "propriamque dicabo", et "da propriam, Thymbraee, domum": sic et hic 'proprium'. |
3 | alii hunc Miconem alieni pecoris custodem volunt et sic dicere: interim hoc tibi caput Delia dedico; si proprium hoc meum pecus fuerit, plus dabo, id est simulacrum faciam. |
4 | levi polito. |
5 | levi de marmore tota solent enim plerumque caput tantum vel thoraca facere. |
6 | sane in libris sacrorum refertur, sacrum dici quod rite sacratur, ut aedes, areae, simulacra, dona. |
7 | hic ergo cum dicit 'levi de marmore tota Puniceo stabis suras evincta cothurno', eodem modo et de Priapo dictum debe mus accipere. |
8 | hic etiam caput apri pro dono offertur. |
9 | dona autem oblata numinibus tamdiu sacra sunt et dona possunt dici, quamdiu non fuerint profanata. |