1 | ramosa cornva ut "cornibus arboreis". |
2 | micon vel eius filius, vel patronus. |
3 | vivacis cornva cervi ut enim Plinius dicit in naturali historia, cum se cervi gravatos aetate cognoverint esse, serpentes requirunt et eos flatu ad se tractos cum comederint, revertuntur rursus in actum priorem: diu enim vivere dicuntur. |