Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 7, Ad v. 25
1 | nascentem poetam verecunde locutus est, non iam poetam dicens, sed nascentem. |
2 | sane hoc loco carmen exprimitur amoebaeum: nam cum Corydon petisset ut esset Codri similis, hic se adeo Codrum superare dicit, ut in se eius invidiam possit movere. |
3 | hedera autem coronantur poetae, vel quasi Libero consecrati, qui et ut Bacchae insaniunt: sic Horatius "ut male sanos adscripsit (Liber) satyris faunisque poetas": vel quod semper virent hederae, sicut carmina aeternitatem merentur. |