Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 7, Ad v. 21
1 | nymphae noster amor libethrides a fonte Boeotiae (Libethro vel a) Libethro poeta, qui primus harmoniam tradidit et aram musis consecravit. alii (Libethron) locum, in quo Hesiodus natus est, alii templum Libethridum musarum dicunt, quod a Piero, Apollinis filio, consecratum est. |
2 | nymphae noster a. libethrides Libethros fons est, ubi coluntur musae, et sic ait 'Libethrides', ac si diceret Hippucrenides a fonte Hippucrene. |
3 | ut autem poetae invocent nymphas, sicut hoc loco, item in fine "extremum hunc Arethusa mihi concede laborem", haec ratio est, quod secundum Varronem ipsae sunt nymphae quae et musae: nam et in aqua consistere dicuntur, quae de fontibus manat, sicut existimaverunt qui camenis fontem consecrarunt; nam eis non vino, sed aqua et lacte sacrificari solet: nec inmerito: nam aquae motus musicen efficit, ut in hydraulia videmus. |
4 | sane sciendum, quod idem Varro tres tantum musas esse commemorat: unam, quae ex aquae nascitur motu; alteram, quam aeris icti efficit sonus; tertiam, quae mera tantum voce consistit. |
5 | et multi volunt in hac ecloga esse allegoriam, ut Daphnis sit Caesar, Corydon Vergilius, Thyrsis vero, qui vincitur, Vergilii obtrectator, scilicet aut Bavius aut Anser aut Maevius, pessimi poetae. |