1 | ades alii pro imperativo accipiunt, cuius pronuntiatio similis est indicativo: Terentius "ades dum; paucis te volo". |
2 | caper tibi salvus et haedi aut quia in capro est spes haedorum: aut intellegimus istum etiam haedos perdidisse, sed nescire, quod tamen ille quasi divinus indicat. |
3 | potest tamen etiam scire, sed levius damnum maioris contemplatione contemnere. |