Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 7, Ad v. 6
1 | huc mihi d. scilicet circa eam partem, in qua Daphnis se debat. |
2 | teneras defendo a frigore myrtos varie hic locus exponitur. |
3 | nam alii simpliciter accipiunt: dum myrtos tego et tueor, ne eas frigus exurat. |
4 | alii, qui aestatis illud fuisse asserunt tempus, dicunt: 'defendo a frigore' tego contra frigus futurum. |
5 | alii dicunt: 'dum defendo', id est dum mihi ad defensaculum praeparo 'myrtos a frigore', id est quae sunt sine frigoribus; solent enim pastores vindicare sibi loca aliqua propter frigus futurum. |