monumenta.ch > Servius > 5
Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 7, Ad v. 4 <<<     >>> Ad v. 6

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 7, Ad v. 5

1 et cantare pares et r. p. hoc est qui possent et continuum carmen dicere - nam hoc est cantare, ut "extinctum nymphae crudeli funere Daphnim", vel "candidus insuetum miratur lumen Olympi" - et amoebaeum referre, ut "et me Phoebus amat, Phoebo sua semper apud me munera sunt lauri".
2 'cantare' autem 'parati' pro parati ut cantarent et responderent: vel 'pares parati' quasi pariter parati.
Servius HOME

bav1646.33 bnf7960.40 med221.32