monumenta.ch > Servius > 78
Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 6, Ad v. 77 <<<     >>> Ad v. 79

Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 6, Ad v. 78

1 terei pro 'Terei+': nam per synaeresin dictum est, sicut supra "furtumque Promethei" pro 'Promethei+'.
2 Tereus autem rex Thracum fuit, qui cum Atheniensibus tulisset auxilium ac Pandionis, Athenarum regis, filiam, Procnen nomine, duxisset uxorem et post aliquantum tempus ab ea rogaretur, ut sibi Philomelam sororem suam videndam accersiret, profectus Athenas dum adducit puellam, eam vitiavit in itinere et ei linguam, ne facinus indicaret, abscidit, inclusamque in stabulis reliquit, ementitus coniugi eam per isse naufragio.
3 illa tamen rem in veste suo cruore descriptam misit sorori: qua cognita Procne Itym filium interemit et patri epulandum adposuit.
4 alii Tereum finxisse socero dicunt, Procnen uxorem mortuam, et petisse Philomelam in matrimonium, et hoc dolore con pulsam Procnen occidisse filium et epulandum patri apposuisse.
5 quas cum Tereus agnito scelere insequeretur, omnes in aves mutati sunt: Tereus in upupam, Itys in fassam, Procne in hirundinem, Philomela in lusciniam.
6 quidam tamen eas navibus effugisse periculum et ob celeritatem fugae aves appellatas volunt.
Servius HOME

bav1646.33 bnf7960.40 med221.32