Servius, In Vergilii Eclogarum commentarii, 6, Ad v. 76
1 | dulichias vexasse rates Ithacenses, a monte, vel urbe Dulichia in regno Vlixis. |
2 | 'vexasse rates' autem per tapinosin dictum est; nam non vexavit, sed evertit. |
3 | quod Probus vult hac ratione defendere, dicens 'vexasse' venire ab eo, quod est 'veho, vecto, vexo', ut 'vexasse' sit portasse et sine dubio pro arbitrio suo evertisse. |
4 | 'vexasse' est enim vis quaedam alieni arbitrii, non enim sui potens est, qui vehitur. |
5 | bene ergo inclinatum verbum est; nam qui fertur et raptatur et huc atque illuc distrahitur 'vexari' proprie dici tur: Cato in oratione de Achaeis "cumque Hannibal terram Ita liam laceraret atque vexaret", Cicero in Verrinis "sed ut a barbaris praedonibus vexata esset", item "di ablati, fana vexata, direptae urbes reperiuntur". |